Habes lector: hoc libello. Rvdolphi Agricolae Ivnioris Rheti, Ad Ioachimum Vadianum Heluetiu[m] Poeta[m] Laureatu[m], Epistolam, qua de loco[rum] non nullorum obscuritate quaestio fit & percontatio. Ioachimi Vadiani Heluetii Poet. Lau. ad eunde[m] Epistola[m], qua eo[rum] quae priori epistola quaesita sunt, ratio explicat[ur]. Ea vero sunt. Quid Pli. cap. 2. libri septimi: per Dodrantem intelligat. ubi de Pygmaeis scribit: & ibidem de Pygmaeis pulchra. Quid idem per Vnciam: cap. 16. intelligat, cum Gabbare[m] scribit longitudinem habuisse nouem pedum & totidem Vnciarum. De Antipodib[us] q[ue] sint: & quomo[m] sint, pulchra disputatio Quae causa Augustinum ad negandum Antipodas esse impulerit: & an recte negauerit. An Lactantio in Antipodu[m] refutatione danda sit fides: & inibi quam temere aliquando idem Autor, de rebus non fatis sibi compertis disceruerit. Macrobiu[m] & priscos fere, in Antipodu[m] situ lapsos fuisse. De Iacu Acronio & Veneto, quos Rhen[us] fundit pulchra: & quod apud Melam libro tertio, no[n] Acromus sed Acronius legendum sit. Praeterea. Locus Lucani ex libro sexto de Dorio. Locus Virgilii ex primo georgicor[um] de uertice Austrino. Locus Ciceronis, ex libro Somnii, de Antipodibus: et plaeraq[ue] alia, lectu scituq[ue] admodum digna. Conradvs Scipio Lectori. Lector in his displicuere inuenta, repente Dispeream: dubitas: pelege, certus eris