HIERONYMVS FROBENIVS LECTORI S. EN DAMVS AMICE LECTOR, VTRIVMQUE TESTAMENTVM IVXTA VVLGATAM QUIDEM AEDITIONEM, sed a mendis, quas innumeras partim scribarum incuria, partim sciolorum temeritas in uexerat, summa cura pariq[ue] fide repurgatum, idq[ue] ad normam veterum ac probatorum exemplariorum, interim & adhibita fontium autoritate, no[n] hoc agentes ut haberes novam aeditionem, sed ut veterem quam emendatissimam. In hos enim libros uel minimum erratum intulisse, piaculum ducimus: NOVO TESTAMENTO additus est Elenchus Eusebianus. ADIECTA est in fine vocum Hebraicarum interpretatio, sed longe quam ante, hac fuit exactior. ADDITVS quoq[ue] index sententiaru[m] insignium. Ad haec adhibiti sunt uiri trium linguarum periti
Hieronymus Froben
Free