Fasciculus rerum expetendarum ac fugiendarum, in quo primum continetur Concilium Basiliense : non illud, quod in magno Conciliorum volumine vulgo circumfertur, sed quod Aeneas Sylvius (qui postea Pius II est appellatus & eidem concilio praesens interfuit) fideliter & eleganter conscripsit. Insunt praeterea huic operi nobilissimo, summorum aliquot virorum epistolae, libelli, tractatus, & opuscula, numero (ni fallar) LXVI, in quibus & admiranda quaedam & obstupenda invenies. Quae, si futurum Concilium celebrari contigerit summopere, tanquam cognitu necessaria, ab optimis quibusque expostulabunt,...