PRIMVM MOBILE ERAS. OSVVALDI SCHRECKENFVCHSII,: HOC EST, ABSOLVTA ET PERFECTA IN TABVLAS DIRECTIONVM IOannis de Monteregio, & Georgij Purbachij, Lucaeq[ue] Gaurici additiones, Commentaria. Sunt autem Theoremata seu Propositiones numero LXX. quas dupliciter omnes demonstrat, Primo Geometricè, deinde exemplari calculo. Opus omnibus Mathematum studiosis utilissimum, & totius syderalis scientiae fundamentum. Nam praestat perfectam utriusq[ue] Sphaerae materialis, tam solidae quam in planum projectae, & omnium praeterea instrumentorum Astronomicorum, cognitionem. Praeterea, non solum usum omnium tabularum Primi Mobilis, sed qua ratione omni loco & tempore, etiam his amissis uel antiquatis nouae huiusmodi confici possint, dilucide exponit. Deinde, continet praesens Opus perfectam doctrinam sinuum, tabularum usum, illustratq[ue] ea quae passim de subtensis in circulo lineis rectis referuntur, quo nihil praestantius & ingeniosius, hactenus in hoc studiorum genere inuentum est. Postremo, adiecimus ex Luca Gaurico doctrinam Sinuum & Arcuum in gratiam tyronum
Erasmus Oswald Schreckenfuchs
Free