Io Frobenius studiorum liberalium mystis, s.d. quo sæpius hoc opus uobis redit, optimi Iuuenes, hoc debet esse gratius. Redit enim subinde, cum emendatius, tum locupletius. Qui nouam æditionem emunt, lucrum faciunt, qui ueteribus contenti sunt, certe nihil faciunt damni. In hac non ita multum accessit paginarum, sed rerum non pœnitendum auctarium, ualete, & nostræ fauete industriæ
Erasmus : Roterodamus
Free